monumenta.ch > Hincmarus Remensis > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hincmarus Remensis, Vita Remigii episcopi Remensis, p5, p2, 12
Peracto autem triduo illo, more sibi insolito praedonem infestissimum resistere videns, laeta mente atque hilari facie egrediens, nil contristatus contra Dominum, hospitibus suis haec verba consolando intulit: 'Nolo vos ignorare, filioli, quia, peccatis meis obnitentibus, nequaquam dignus sum obtinere, quo vestrae necessitati inpraesentiarum valeam consulere; sed quia michi in memet ipso plura deesse conspicio neque ad extremam usque adhuc manum me unguetenus pervenisse pervideo, perfectum et inerratum vobis suggero consilium, ut ad effectum vestrae voluntatis citius, Deo comitante, possitis convolare.